Rozmiar: 15909 bajtów

CIII.

1316, Juni 4. Neisse.

Bischof Heinrich von Breslau bestätigt den Klosterbrüdern die ihnen von Alters her gebührenden Bischofsvierdunge und Zehnten, mit genauer Aufführung derselben.

Henricus miseracione divina episcopus Wratislaviensis religiosis viris fratribus . . abbati et conventui monasterii in Kamenz nostre Wratislaviensis dyocesis salutem cum sincera in domino karitate. Placens deo Cysterciensis vester ordo, beati Benedicti religio, in qua divine gloria maiestatis frequencia divine laudis attollitur et virtutum dona pie vite studio iugiter deferuntur, nostrum exitat animum et inducit, ut vestrum monasterium et personas ipsius ordinis favore benivolo prosequentes, benigne curemus suscipere vota vestra et quatenus ex iniuncte nobis sollicitudinis officio digne possumus promptis affectibus adinplere. Exhibita siquidem nobis vestra peticio continebat, quod licet vestri et monasterii vestri in Kamenz plerique redditus, quos tam in decimis, quam in aliis iuribus in pluribus et diversis locis per nostram dyocesim obtinetis, in instrumentis et litteris auttenticis sint conscripti, tamen, quia periculosum et difficile vobis erat, privilegia seu instrumenta et litteras huiusmodi coram personis et in locis quibuslibet exhibere ad faciendum fidem de ipsis redditibus et iuribus, que ab eo tempore, quo non extat memoria, dictum vestrum monasterium pacifice tenuit et possedit. Quare nobis cum instancia supplicastis, ut perspectis vestris instrumentis et privilegiis receptisque summarie vestris probacionibus super illis vobis nostris exemplaribus auctoritatem originalium habituris necnon et declaratoriis litteris super ipsis decimis et aliis vestris iuribus providere consultius dignaremur. Nos igitur piis et iustis vestris peticionibus annuentes quedam vestra privilegia, instrumenta et munimenta cum probacionibus aliis, que pro vestra intentione liquide faciebant, coram nobis exhibita recepi­mus et perspeximus diligenter, que non rasa, non abolita, non cancellata, nec in aliqua sui parte invenimus viciata. Quorum quidem instrumentorum continencias studiose non omnino de verbo ad verbum presentibus duximus inserendas, sed in ea parte solummodo, qua pro vestra parte, ut premittitur, facere dignoscuntur. In duobus siquidem instrumentis venerabilium predecessorum nostrorum olim Wrat. episcoporum, domini Laurencii videlicet et domini Thome primi, felicis memorie, de consensu capituli Wrat. ecclesie vobis datis, liquide et expresse invenimus infrascriptas decimas domui vestre in Kamenz per eosdem episcopos de consensu dicti Wrat. capituli rite concessas. Cui quidem concessioni sanctissimi in Christo patris domini Urbani pape quarti confirmacio ex certa sciencia rite facta, demum accessit, prout ex privilegio ipsius Urbani pape quarti inde dato cum vera bulla plumbea in filo serico dependente in nostra presencia eciam exhibito legitime nobis constat. Et sunt hee decime videlicet in his locis: in ipso Kamenz, in Rogousca, in Sosnova, et de toto deserto, quod continet in se quatuor istas villas: Meynfridisdorf. Wolfmaris­dorf, Henrichiswalde, Heymrichsdorf; item in Gerungiswalde, Banow, Jonysbach et Prylant [!], quod nunc Frankenberg appellatur; item Pylez, Potvorow, quod Rudigerisdorf dicitur, Grochova, Harta, Brasovice, quod Pomerium nunccupatur, Paulowyz, Grochovischa, Lopenyza, Ystebka, Sluseiovo et in Stolz de quatuor mansis, item in Predeborova, quod Schoneheyda nunccupatur, Rosomanca, Cluzova, Ovesno utroque, quod theutonice Habirdorf dicitur, Sagoryz, quod Wenzlayndorf dicitur, Grodische, que est villa Lamperti et villa Burchardi, Jemna, quod Radissyndorf dicitur, Luzeboc, quod nunc Jeryslayndorf dicitur, Rochovyz Wedirnyc, et in Golostovici, Gola, Kydlin, Metznyc, Elegota et Rathagyne. In his inquam locis premissis fertones decimarum nomine ex antiquo percipere consuevistis, prout sufficientem de hoc noticiam per testes legitimos obtinemus, infrascriptis locis dumtaxat exceptis, in quibus decimas manipulatim in campis tempore messium hactenus collegistis, videlicet in utroque allodio inferiori et superiori in Habirdorf antedicto, sed in villa ibidem in Habirdorf de quolibet manso fertonem item in tribus et dimidio mansis prope ecclesiam sitis in Heyda, in Wydirnyk, Gola, Metznyc et in sola villa Kydlyn feudales campestrem decimam vobis solvunt, sed rustici dant maldratas; ceterum licet in Lamperti villa quatuor scoti de quolibet manso nomine decime consueverint vobis solvi pro reconpensacione tamen fertonum huiusmodi de duobus molendinis ibidem annuatim usualis pecunie vobis solvitur una marca. In instrumento autem domini Thome primi predecessoris nostri olim Wrat. episcopi inter cetera expressum extitit in genere, quod Kamenz vestrum monasterium has decimas de episcopali mensa sibi concessas perpetuo obtineret, scilicet Grodcow cum suo circuitu et Mychalow cum suo circuitu, que circumloquucio et locorum expressio antiquis tempo­ribus oportuna et sufficiens videbatur, tum quia uterque circuitus per dominium possessoris sui tunc suos limites noscitur habuisse et tum quia quilibet circuituum eorundem tunc circumdatus extitit magnis silvis, quibus procedente tempore extirpatis et in agrorum culturam redactis vobis postmodum decime acereverunt, quas in villis locatis postmodum in ibidem a multis retroactis temporibus, quorum memoria non habetur, singulis annis pacifice nomine predicti monasterii percepistis et adhunc in quietudine possidetis, prout ex ydoneorum testium dictis aliisque probacionibus super eo receptis nobis claruit et constitit evidentia; ita quod Grodcov cum suo ciruitu has villas in se continet et includit, scilicet: Golam, Dimidiam villam, Sortem Advocatorum, Novam villam, Drogotyndorf, antiquum Grodcov, villam Cesaris et Advocati villam, Mychalow autem cum suo circuitu in se continet istas villas: Pogrellam videlicet et villam Boemorum ipsum Michalow, Tassinburg et Mirysto Lypovam et Ossek, in quibus locis et villis omnibus circuitus utrius que vos decimas in fertonibus recipitis ab antiquo Ossek dumtaxat excepto in quo propter aquarum inundacionem quatuor scoti de manso quolibet vobis dari consueverunt nomine decimarum idem Mychalow, Tassinberg Myristo exceptis quibus decimas ipsas in campis manipulatim tempore messium hactenus percipere consuevistis; illud tamen preiudicare vobis nolumus vel obstare, quod decimas de villa Tarnow, que in Grodcoviensi circuitu noscitur esse sita, per presentem declaracionem vestro monasterio non asscribimus, cum in possessione seu percepcione illarum vos hactenus non invenerimus extitisse. Pretera consideracione ecclesie de Michalow, que vestro predicto in Kamenz monasterio est subiecta, quemadmodum sufficienter nobis claruit, ex instrumentis et litteris auttenticis inde confectis et datis in subscriptis locis et villis fertones decimales dignoscimini similiter obtinere, scilicet in Vynzmerycz in Woyslai villa et de viginti mansis in Lychtenberg, sed in Zetschtonis villa decimam manipulatim in campis, prout inde nobis eciam extitit legitime facta fides, memoratas itaque decimas necnon et iura decimarum omnia et singula, prout tam in genere quam in specie determinata sunt superius et expressa in villis et locis supranotatis presentibus nostris litteris fecimus exemplari declarantes easdem decimas redditus et iura ipsa ad vos et ad predictum in Kamenz vestrum monasterium pertinere, que et vobis nichilominus et eidem monasterio vestro ex certa sciencia confirmamus. In quorum omnium testimonium et evidenciam pleniorem presentibus nostrum sigillum duximus appendendum. Datum Nyze II. Nonas Junii anno domini M°.CCC°.XVI°. presentibus dominis: Friedemanno cancellario, magistro Arnoldo archidyacono Glogoviensi et Meynhardo canonicis nostris Wratislaviensibus; magistro Groscone plebano de Beroldiztad et Tyzcone de Panowyz canonicis Glogoviensibus; magistro Jescone de Strelyn et Henrico de Strygun notariis curie nostre; domino Frizchone plebano de Vydna, item presentibus fratribus Johanne et Hermanno de Kamenz ordinis Cisterciensis.

Or. Perg. in duplo. Das bischöfliche (zweite) S. mit Rücksiegel an Fäden von rother Seide bei A., von roth­gelber bei B. Ersteres stellt den unter einem Baldachin thronenden Bischof dar, zu beiden Seiten je ein Betender; Umschrift: † HEINRICVS . DEI . GRA . WRATISLAVIENSIS . ECCE . EPS . XVII. Das Rücksiegel zeigt das Brustbild des Bischofs; Umschrift: S . HENRIC . DI . GRA . EPI . VRAT. In deutscher Uebersetzung bei Frömrich S. 56-62.
Diese wichtige Urkunde hat durch Stenzel eine eingehendere Behandlung erfahren in dem Jahresberichte der vaterländischen Gesellschaft v. J. 1839. S. 194 flgd. in der Beilage III: Beiträge zur Geschichte deutscher Kolonisten in Schlesien und der von ihnen bewirkten Gründung deutscher Dörfer und Städte. Gedr. Cod. d. Sil. V. 168 flgd.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 10, Urkunden des Kloster Kamenz. Hrsg von Dr Paul Pfotenhauer, Breslau 1881.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów